← SongOfSongs (6/8) → |
1. | (5:17) quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum |
2. | (6:1) dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat |
3. | (6:2) ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia |
4. | (6:3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata |
5. | (6:4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad |
6. | (6:5) dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis |
7. | (6:6) sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis |
8. | (6:7) sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus |
9. | (6:8) una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam |
10. | (6:9) quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata |
11. | (6:10) descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica |
12. | (6:11) nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab |
13. | (6:12) revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te |
← SongOfSongs (6/8) → |