SongOfSongs (1/8) → |
2. | (1:1) osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino |
3. | (1:2) fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te |
4. | (1:3) trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te |
5. | (1:4) nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis |
6. | (1:5) nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi |
7. | (1:6) indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum |
8. | (1:7) si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum |
9. | (1:8) equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea |
10. | (1:9) pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia |
11. | (1:10) murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento |
12. | (1:11) dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum |
13. | (1:12) fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur |
14. | (1:13) botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi |
15. | (1:14) ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum |
16. | (1:15) ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus |
17. | (1:16) tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina |
SongOfSongs (1/8) → |