← Romans (9/16) → |
1. | veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto |
2. | quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo |
3. | optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem |
4. | qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa |
5. | quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen |
6. | non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel |
7. | neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen |
8. | id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine |
9. | promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius |
10. | non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro |
11. | cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret |
12. | non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori |
13. | sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui |
14. | quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit |
15. | Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor |
16. | igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei |
17. | dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra |
18. | ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat |
19. | dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit |
20. | o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic |
21. | an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam |
22. | quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum |
23. | ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam |
24. | quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus |
25. | sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam |
26. | et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi |
27. | Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient |
28. | verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram |
29. | et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus |
30. | quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est |
31. | Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit |
32. | quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis |
33. | sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur |
← Romans (9/16) → |