← Romans (6/16) → |
1. | quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet |
2. | absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo |
3. | an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus |
4. | consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus |
5. | si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus |
6. | hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato |
7. | qui enim mortuus est iustificatus est a peccato |
8. | si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo |
9. | scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur |
10. | quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo |
11. | ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu |
12. | non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius |
13. | sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo |
14. | peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia |
15. | quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit |
16. | nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam |
17. | gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis |
18. | liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae |
19. | humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem |
20. | cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae |
21. | quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est |
22. | nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam |
23. | stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro |
← Romans (6/16) → |