← Romans (3/16) → |
1. | quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis |
2. | multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei |
3. | quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit |
4. | est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris |
5. | si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico |
6. | absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum |
7. | si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor |
8. | et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est |
9. | quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse |
10. | sicut scriptum est quia non est iustus quisquam |
11. | non est intellegens non est requirens Deum |
12. | omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum |
13. | sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum |
14. | quorum os maledictione et amaritudine plenum est |
15. | veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem |
16. | contritio et infelicitas in viis eorum |
17. | et viam pacis non cognoverunt |
18. | non est timor Dei ante oculos eorum |
19. | scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo |
20. | quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati |
21. | nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis |
22. | iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio |
23. | omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei |
24. | iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu |
25. | quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum |
26. | in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu |
27. | ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei |
28. | arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis |
29. | an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium |
30. | quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem |
31. | legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus |
← Romans (3/16) → |