← Romans (2/16) → |
1. | propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas |
2. | scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt |
3. | existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei |
4. | an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit |
5. | secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei |
6. | qui reddet unicuique secundum opera eius |
7. | his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam |
8. | his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio |
9. | tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci |
10. | gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco |
11. | non est enim personarum acceptio apud Deum |
12. | quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur |
13. | non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur |
14. | cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex |
15. | qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium |
16. | in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum |
17. | si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo |
18. | et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem |
19. | confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt |
20. | eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege |
21. | qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris |
22. | qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis |
23. | qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras |
24. | nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est |
25. | circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est |
26. | si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur |
27. | et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es |
28. | non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio |
29. | sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est |
← Romans (2/16) → |