← Psalms (97/150) → |
1. | (96:1) Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae |
2. | (96:2) nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius |
3. | (96:3) ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius |
4. | (96:4) apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra |
5. | (96:5) montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae |
6. | (96:6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius |
7. | (96:7) confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii |
8. | (96:8) audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine |
9. | (96:9) tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos |
10. | (96:10) qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos |
11. | (96:11) lux orta est iusto et rectis corde laetitia |
12. | (96:12) laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius |
← Psalms (97/150) → |