← Psalms (96/150) → |
1. | (95:1) canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra |
2. | (95:2) canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius |
3. | (95:3) narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius |
4. | (95:4) quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos |
5. | (95:5) omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit |
6. | (95:6) gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius |
7. | (95:7) adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem |
8. | (95:8) adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius |
9. | (95:9) adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra |
10. | (95:10) dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate |
11. | (95:11) laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius |
12. | (95:12) gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus |
13. | (95:13) ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua |
← Psalms (96/150) → |