← Psalms (95/150) → |
1. | (94:1) venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro |
2. | (94:2) praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei |
3. | (94:3) quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos |
4. | (94:4) in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt |
5. | (94:5) cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt |
6. | (94:6) venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri |
7. | (94:7) quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius |
8. | (94:8) hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra |
9. | (94:9) sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum |
10. | (94:10) quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est |
11. | (94:11) et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam |
← Psalms (95/150) → |