← Psalms (92/150) → |
1. | (91:1) psalmus cantici in die sabbati(91:2) bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime |
2. | (91:3) ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte |
3. | (91:4) in decacordo et in psalterio in cantico in cithara |
4. | (91:5) quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo |
5. | (91:6) quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae |
6. | (91:7) vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud |
7. | (91:8) germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum |
8. | (91:9) tu autem Excelsus in aeternum Domine |
9. | (91:10) ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem |
10. | (91:11) et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi |
11. | (91:12) et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea |
12. | (91:13) iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur |
13. | (91:14) transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt |
14. | (91:15) adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt |
15. | (91:16) adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo |
← Psalms (92/150) → |