← Psalms (91/150) → |
1. | (90:1) qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur |
2. | (90:2) dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum |
3. | (90:3) quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum |
4. | (90:4) in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis |
5. | (90:5) scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno |
6. | (90:6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie |
7. | (90:7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit |
8. | (90:8) verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes |
9. | (90:9) tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum |
10. | (90:10) non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo |
11. | (90:11) quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis |
12. | (90:12) in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus |
13. | (90:13) super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem |
14. | (90:14) quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum |
15. | (90:15) invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo |
16. | (90:16) longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum |
← Psalms (91/150) → |