← Psalms (90/150) → |
1. | (89:1) oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione |
2. | (89:2) antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es |
3. | (89:3) convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam |
4. | (89:4) quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna |
5. | (89:5) percutiente te eos somnium erunt |
6. | (89:6) mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur |
7. | (89:7) consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus |
8. | (89:8) posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui |
9. | (89:9) omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens |
10. | (89:10) dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus |
11. | (89:11) quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam |
12. | (89:12) ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti |
13. | (89:13) revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis |
14. | (89:14) imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris |
15. | (89:15) laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala |
16. | (89:16) appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum |
17. | (89:17) et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma |
← Psalms (90/150) → |