← Psalms (9/150) → |
1. | victori pro morte filii canticum David(9:2) confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua |
2. | (9:3) laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi |
3. | (9:4) cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua |
4. | (9:5) fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae |
5. | (9:6) increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter |
6. | (9:7) conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis |
7. | (9:8) Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum |
8. | (9:9) et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus |
9. | (9:10) et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia |
10. | (9:11) et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine |
11. | (9:12) cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius |
12. | (9:13) quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum |
13. | (9:14) misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis |
14. | (9:15) qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion |
15. | (9:16) exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum |
16. | (9:17) agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno |
17. | (9:18) convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum |
18. | (9:19) quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum |
19. | (9:20) surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam |
20. | (9:21) pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper |
← Psalms (9/150) → |