← Psalms (89/150) → |
1. | (88:1) eruditionis Aethan Ezraitae(88:2) misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo |
2. | (88:3) quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis |
3. | (88:4) percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo |
4. | (88:5) usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper |
5. | (88:6) confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum |
6. | (88:7) quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei |
7. | (88:8) Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt |
8. | (88:9) Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo |
9. | (88:10) tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis |
10. | (88:11) tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos |
11. | (88:12) tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti |
12. | (88:13) aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt |
13. | (88:14) tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua |
14. | (88:15) iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam |
15. | (88:16) beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt |
16. | (88:17) in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur |
17. | (88:18) quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum |
18. | (88:19) quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro |
19. | (88:20) tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo |
20. | (88:21) inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum |
21. | (88:22) cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum |
22. | (88:23) non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum |
23. | (88:24) sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam |
24. | (88:25) veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius |
25. | (88:26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius |
26. | (88:27) ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae |
27. | (88:28) ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae |
28. | (88:29) in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit |
29. | (88:30) et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli |
30. | (88:31) si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint |
31. | (88:32) si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint |
32. | (88:33) visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum |
33. | (88:34) misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea |
34. | (88:35) non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo |
35. | (88:36) semel iuravi in sancto meo ne David mentiar |
36. | (88:37) semen eius in sempiternum erit |
37. | (88:38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper |
38. | (88:39) tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum |
39. | (88:40) adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius |
40. | (88:41) dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem |
41. | (88:42) diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis |
42. | (88:43) elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius |
43. | (88:44) avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio |
44. | (88:45) quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti |
45. | (88:46) adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna |
46. | (88:47) usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua |
47. | (88:48) memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum |
48. | (88:49) quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper |
49. | (88:50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua |
50. | (88:51) recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum |
51. | (88:52) quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui |
52. | (88:53) benedictus Dominus in sempiternum amen et amen |
← Psalms (89/150) → |