← Psalms (88/150) → |
1. | (87:1) canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae(87:2) Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te |
2. | (87:3) ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam |
3. | (87:4) quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit |
4. | (87:5) reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus |
5. | (87:6) inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt |
6. | (87:7) posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis |
7. | (87:8) super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper |
8. | (87:9) longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem |
9. | (87:10) oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas |
10. | (87:11) numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper |
11. | (87:12) numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione |
12. | (87:13) numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est |
13. | (87:14) ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te |
14. | (87:15) quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me |
15. | (87:16) pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum |
16. | (87:17) per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me |
17. | (87:18) circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter |
18. | (87:19) longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti |
← Psalms (88/150) → |