← Psalms (87/150) → |
1. | (86:1) filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii |
2. | (86:2) diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob |
3. | (86:3) gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper |
4. | (86:4) commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi |
5. | (86:5) ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus |
6. | (86:6) Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper |
7. | (86:7) et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te |
← Psalms (87/150) → |