← Psalms (85/150) → |
1. | (84:1) victori filiorum Core canticum(84:2) placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob |
2. | (84:3) dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper |
3. | (84:4) continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui |
4. | (84:5) converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos |
5. | (84:6) noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem |
6. | (84:7) nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te |
7. | (84:8) ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis |
8. | (84:9) audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam |
9. | (84:10) verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra |
10. | (84:11) misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt |
11. | (84:12) veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit |
12. | (84:13) sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum |
13. | (84:14) iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos |
← Psalms (85/150) → |