← Psalms (84/150) → |
1. | (83:1) victori pro torculari filiorum Core canticum(83:2) quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum |
2. | (83:3) desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem |
3. | (83:4) siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus |
4. | (83:5) beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper |
5. | (83:6) beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius |
6. | (83:7) transeuntes in valle fletus fontem ponent eam |
7. | (83:8) benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion |
8. | (83:9) Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper |
9. | (83:10) clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui |
10. | (83:11) quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis |
11. | (83:12) quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus |
12. | (83:13) nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te |
← Psalms (84/150) → |