← Psalms (83/150) → |
1. | (82:1) canticum psalmi Asaph(82:2) Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus |
2. | (82:3) quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput |
3. | (82:4) contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum |
4. | (82:5) dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra |
5. | (82:6) quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt |
6. | (82:7) tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni |
7. | (82:8) Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri |
8. | (82:9) sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper |
9. | (82:10) fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison |
10. | (82:11) contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae |
11. | (82:12) pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum |
12. | (82:13) qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei |
13. | (82:14) Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti |
14. | (82:15) quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes |
15. | (82:16) sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos |
16. | (82:17) imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine |
17. | (82:18) confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant |
18. | (82:19) et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram |
← Psalms (83/150) → |