← Psalms (81/150) → |
1. | (80:2) laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob |
2. | (80:3) adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio |
3. | (80:4) clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae |
4. | (80:5) quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob |
5. | (80:6) testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi |
6. | (80:7) amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt |
7. | (80:8) in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper |
8. | (80:9) audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me |
9. | (80:10) non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum |
10. | (80:11) ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud |
11. | (80:12) et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi |
12. | (80:13) et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis |
13. | (80:14) utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset |
14. | (80:15) quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam |
15. | (80:16) qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo |
16. | (80:17) et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos |
← Psalms (81/150) → |