← Psalms (8/150) → |
1. | victori pro torcularibus canticum David(8:2) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos |
2. | (8:3) ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor |
3. | (8:4) videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti |
4. | (8:5) quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum |
5. | (8:6) minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum |
6. | (8:7) dabis ei potestatem super opera manuum tuarum |
7. | (8:8) cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri |
8. | (8:9) aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti |
9. | (8:10) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra |
← Psalms (8/150) → |