← Psalms (79/150) → |
1. | (78:3) effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret |
2. | (78:4) facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt |
3. | (78:5) usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus |
4. | (78:6) effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt |
5. | (78:7) quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt |
6. | (78:8) ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis |
7. | (78:9) auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum |
8. | (78:10) quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est |
9. | (78:11) ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus |
10. | (78:12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine |
11. | (78:13) nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas |
12. | (79:1) victori pro liliis testimonii Asaph canticum |
13. | (79:2) qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere |
← Psalms (79/150) → |