← Psalms (78/150) → |
1. | (77:3) quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis |
2. | (77:4) non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit |
3. | (77:5) statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos |
4. | (77:6) ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis |
5. | (77:7) ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant |
6. | (77:8) ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius |
7. | (77:9) filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli |
8. | (77:10) non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi |
9. | (77:11) et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis |
10. | (77:12) coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos |
11. | (77:13) divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum |
12. | (77:14) et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis |
13. | (77:15) scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis |
14. | (77:16) et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas |
15. | (77:17) et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio |
16. | (77:18) et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae |
17. | (77:19) et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine |
18. | (77:20) ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo |
19. | (77:21) ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel |
20. | (77:22) quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius |
21. | (77:23) et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit |
22. | (77:24) et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis |
23. | (77:25) panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem |
24. | (77:26) abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum |
25. | (77:27) et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata |
26. | (77:28) et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius |
27. | (77:29) et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis |
28. | (77:30) non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum |
29. | (77:31) furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit |
30. | (77:32) in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius |
31. | (77:33) et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter |
32. | (77:34) si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum |
33. | (77:35) et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum |
34. | (77:36) et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei |
35. | (77:37) cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius |
36. | (77:38) ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum |
37. | (77:39) sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens |
38. | (77:40) quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine |
39. | (77:41) et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt |
40. | (77:42) non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante |
41. | (77:43) qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos |
42. | (77:44) qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent |
43. | (77:45) qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos |
44. | (77:46) qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae |
45. | (77:47) qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore |
46. | (77:48) qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus |
47. | (77:49) qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum |
48. | (77:50) munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit |
49. | (77:51) et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham |
50. | (77:52) et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto |
51. | (77:53) et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare |
52. | (77:54) et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem |
53. | (77:55) et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel |
54. | (77:56) et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt |
55. | (77:57) et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis |
56. | (77:58) et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt |
57. | (77:59) audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel |
58. | (77:60) et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines |
59. | (77:61) tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis |
60. | (77:62) et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit |
61. | (77:63) iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit |
62. | (77:64) sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae |
63. | (77:65) et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini |
64. | (77:66) et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos |
65. | (77:67) et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit |
66. | (77:68) sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit |
67. | (77:69) et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum |
68. | (77:70) et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum |
69. | (77:71) ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius |
70. | (77:72) qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit |
71. | (78:1) canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum |
72. | (78:2) dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae |
← Psalms (78/150) → |