← Psalms (76/150) → |
1. | (75:4) ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper |
2. | (75:5) lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis |
3. | (75:6) spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas |
4. | (75:7) ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus |
5. | (75:8) tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua |
6. | (75:9) de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit |
7. | (75:10) cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper |
8. | (75:11) quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris |
9. | (75:12) vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili |
10. | (75:13) auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae |
11. | (76:1) victori per Idithun psalmus Asaph(76:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me |
12. | (76:3) in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea |
← Psalms (76/150) → |