← Psalms (75/150) → |
1. | (74:4) dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper |
2. | (74:5) dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu |
3. | (74:6) nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri |
4. | (74:7) quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium |
5. | (74:8) sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit |
6. | (74:9) quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae |
7. | (74:10) ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob |
8. | (74:11) et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti |
9. | (75:1) victori in psalmis canticum Asaph carminis(75:2) cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius |
10. | (75:3) et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion |
← Psalms (75/150) → |