← Psalms (74/150) → |
1. | (73:3) sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario |
2. | (73:4) fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum |
3. | (73:5) manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures |
4. | (73:6) et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt |
5. | (73:7) miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui |
6. | (73:8) dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra |
7. | (73:9) signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo |
8. | (73:10) usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem |
9. | (73:11) quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume |
10. | (73:12) Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae |
11. | (73:13) tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis |
12. | (73:14) tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum |
13. | (73:15) tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia |
14. | (73:16) tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem |
15. | (73:17) tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti |
16. | (73:18) memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum |
17. | (73:19) ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum |
18. | (73:20) respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae |
19. | (73:21) ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum |
20. | (73:22) surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die |
21. | (73:23) ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter |
22. | (74:1) victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici(74:2) confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua |
23. | (74:3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo |
← Psalms (74/150) → |