← Psalms (73/150) → |
1. | (72:3) quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns |
2. | (72:4) quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum |
3. | (72:5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur |
4. | (72:6) ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi |
5. | (72:7) processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis |
6. | (72:8) inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes |
7. | (72:9) posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra |
8. | (72:10) propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis |
9. | (72:11) et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso |
10. | (72:12) ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias |
11. | (72:13) ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas |
12. | (72:14) et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis |
13. | (72:15) dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui |
14. | (72:16) et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis |
15. | (72:17) donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum |
16. | (72:18) verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum |
17. | (72:19) quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint |
18. | (72:20) quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges |
19. | (72:21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans |
20. | (72:22) et ego insipiens et nescius |
21. | (72:23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum |
22. | (72:24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me |
23. | (72:25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra |
24. | (72:26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum |
25. | (72:27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te |
26. | (72:28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas |
27. | (73:1) eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae |
28. | (73:2) recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti |
← Psalms (73/150) → |