← Psalms (69/150) → |
1. | (68:3) infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me |
2. | (68:4) laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum |
3. | (68:5) multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam |
4. | (68:6) Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita |
5. | (68:7) non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel |
6. | (68:8) quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam |
7. | (68:9) alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae |
8. | (68:10) quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me |
9. | (68:11) et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi |
10. | (68:12) et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam |
11. | (68:13) contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum |
12. | (68:14) mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui |
13. | (68:15) erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis |
14. | (68:16) ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum |
15. | (68:17) exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me |
16. | (68:18) et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me |
17. | (68:19) accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me |
18. | (68:20) tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam |
19. | (68:21) coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni |
20. | (68:22) et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto |
21. | (68:23) sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum |
22. | (68:24) contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva |
23. | (68:25) effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos |
24. | (68:26) fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet |
25. | (68:27) quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant |
26. | (68:28) da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua |
27. | (68:29) deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur |
28. | (68:30) ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me |
29. | (68:31) laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione |
30. | (68:32) et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas |
31. | (68:33) videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra |
32. | (68:34) quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit |
33. | (68:35) laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis |
34. | (68:36) quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam |
35. | (68:37) et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea |
36. | (69:1) victori David ad recordandum(69:2) Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina |
← Psalms (69/150) → |