← Psalms (68/150) → |
1. | (67:3) sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei |
2. | (67:4) iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia |
3. | (67:5) cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo |
4. | (67:6) patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo |
5. | (67:7) Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus |
6. | (67:8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper |
7. | (67:9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel |
8. | (67:10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti |
9. | (67:11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus |
10. | (67:12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae |
11. | (67:13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia |
12. | (67:14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri |
13. | (67:15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon |
14. | (67:16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis |
15. | (67:17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper |
16. | (67:18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto |
17. | (67:19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum |
18. | (67:20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper |
19. | (67:21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus |
20. | (67:22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis |
21. | (67:23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris |
22. | (67:24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso |
23. | (67:25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto |
24. | (67:26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum |
25. | (67:27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel |
26. | (67:28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali |
27. | (67:29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis |
28. | (67:30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera |
29. | (67:31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt |
30. | (67:32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo |
31. | (67:33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper |
32. | (67:34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis |
33. | (67:35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis |
34. | (67:36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus |
35. | (68:1) victori pro liliis David(68:2) salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam |
← Psalms (68/150) → |