← Psalms (67/150) → |
1. | (66:3) ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua |
2. | (66:4) confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes |
3. | (66:5) laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus |
4. | (66:6) confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes |
5. | (66:7) terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster |
6. | (66:8) benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae |
7. | (67:1) victori David psalmus cantici(67:2) exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius |
← Psalms (67/150) → |