← Psalms (66/150) → |
1. | (65:2) cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius |
2. | (65:3) dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui |
3. | (65:4) omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper |
4. | (65:5) venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum |
5. | (65:6) convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo |
6. | (65:7) qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper |
7. | (65:8) benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius |
8. | (65:9) qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros |
9. | (65:10) probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum |
10. | (65:11) introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro |
11. | (65:12) inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium |
12. | (65:13) ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea |
13. | (65:14) quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer |
14. | (65:15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper |
15. | (65:16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae |
16. | (65:17) ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea |
17. | (65:18) iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus |
18. | (65:19) ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae |
19. | (65:20) benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me |
20. | (66:1) victori in psalmis canticum carminis(66:2) Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper |
← Psalms (66/150) → |