← Psalms (65/150) → |
1. | (64:3) exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat |
2. | (64:4) verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis |
3. | (64:5) beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui |
4. | (64:6) terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui |
5. | (64:7) praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine |
6. | (64:8) conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium |
7. | (64:9) et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies |
8. | (64:10) visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam |
9. | (64:11) sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic |
10. | (64:12) volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine |
11. | (64:13) pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur |
12. | (64:14) vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent |
13. | (65:1) victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra |
← Psalms (65/150) → |