← Psalms (64/150) → |
1. | (63:3) absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem |
2. | (63:4) qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum |
3. | (63:5) ut sagittarent in absconditis simplicem |
4. | (63:6) subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos |
5. | (63:7) scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo |
6. | (63:8) sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum |
7. | (63:9) et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos |
8. | (63:10) et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent |
9. | (63:11) laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde |
10. | (64:1) victori carmen David cantici(64:2) tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum |
← Psalms (64/150) → |