← Psalms (63/150) → |
1. | (62:3) in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam |
2. | (62:4) melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te |
3. | (62:5) sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas |
4. | (62:6) quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum |
5. | (62:7) recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi |
6. | (62:8) quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo |
7. | (62:9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua |
8. | (62:10) ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae |
9. | (62:11) congregentur in manus gladii pars vulpium erunt |
10. | (62:12) rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium |
11. | (63:1) victori canticum David(63:2) audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam |
← Psalms (63/150) → |