← Psalms (62/150) → |
1. | (61:3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius |
2. | (61:4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens |
3. | (61:5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper |
4. | (61:6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea |
5. | (61:7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo |
6. | (61:8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo |
7. | (61:9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper |
8. | (61:10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul |
9. | (61:11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor |
10. | (61:12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est |
11. | (61:13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum |
12. | (62:1) canticum David cum esset in deserto Iuda(62:2) Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea |
← Psalms (62/150) → |