← Psalms (61/150) → |
1. | (60:3) de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus |
2. | (60:4) fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici |
3. | (60:5) habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper |
4. | (60:6) tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum |
5. | (60:7) dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio |
6. | (60:8) sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum |
7. | (60:9) sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies |
8. | (61:1) victori per Idithun canticum David(61:2) attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea |
← Psalms (61/150) → |