← Psalms (59/150) → |
1. | (58:3) libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me |
2. | (58:4) quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi |
3. | (58:5) absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur |
4. | (58:6) surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper |
5. | (58:7) revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem |
6. | (58:8) ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat |
7. | (58:9) tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes |
8. | (58:10) fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus |
9. | (58:11) Dei mei misericordia praeveniet me |
10. | (58:12) Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine |
11. | (58:13) in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes |
12. | (58:14) consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper |
13. | (58:15) et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem |
14. | (58:16) ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt |
15. | (58:17) ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae |
16. | (58:18) tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea |
17. | (59:1) victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum(59:2) quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia(59:3) Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos |
← Psalms (59/150) → |