| ← Psalms (58/150) → |
| 1. | (57:3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite |
| 2. | (57:4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium |
| 3. | (57:5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam |
| 4. | (57:6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas |
| 5. | (57:7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine |
| 6. | (57:8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur |
| 7. | (57:9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem |
| 8. | (57:10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas |
| 9. | (57:11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii |
| 10. | (57:12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra |
| 11. | (58:1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum(58:2) erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me |
| ← Psalms (58/150) → |