← Psalms (56/150) → |
1. | (55:1) victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth(55:2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me |
2. | (55:3) conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime |
3. | (55:4) quacumque die territus fuero ego in te confidam |
4. | (55:5) in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi |
5. | (55:6) tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum |
6. | (55:7) congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam |
7. | (55:8) quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus |
8. | (55:9) secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua |
9. | (55:10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es |
10. | (55:11) in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi |
11. | (55:12) in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi |
12. | (55:13) quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium |
13. | (56:1) pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca(56:2) miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae |
← Psalms (56/150) → |