← Psalms (5/150) → |
1. | victori pro hereditatibus canticum David(5:2) verba mea audi Domine intellege murmur meum |
2. | (5:3) rex meus et Deus meus |
3. | (5:4) quia te deprecor Domine mane audies vocem meam |
4. | (5:5) mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu |
5. | (5:6) nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum |
6. | (5:7) odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus |
7. | (5:8) ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo |
8. | (5:9) Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam |
9. | (5:10) non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae |
10. | (5:11) sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te |
11. | (5:12) et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum |
12. | (5:13) quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum |
← Psalms (5/150) → |