← Psalms (48/150) → |
1. | (47:1) canticum psalmi filiorum Core(47:2) magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo |
2. | (47:3) specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni |
3. | (47:4) Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando |
4. | (47:5) quia ecce reges congregati sunt venerunt simul |
5. | (47:6) ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt |
6. | (47:7) horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis |
7. | (47:8) in vento uredinis confringes naves maris |
8. | (47:9) sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper |
9. | (47:10) aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui |
10. | (47:11) secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua |
11. | (47:12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua |
12. | (47:13) circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius |
13. | (47:14) ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima |
14. | (47:15) quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte |
← Psalms (48/150) → |