← Psalms (44/150) → |
1. | (43:1) pro victoria filiorum Core eruditionis |
2. | (43:2) Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis |
3. | (43:3) tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos |
4. | (43:4) non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi |
5. | (43:5) tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob |
6. | (43:6) in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros |
7. | (43:7) non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me |
8. | (43:8) quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti |
9. | (43:9) in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper |
10. | (43:10) verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris |
11. | (43:11) vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos |
12. | (43:12) dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos |
13. | (43:13) vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum |
14. | (43:14) posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro |
15. | (43:15) posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus |
16. | (43:16) tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me |
17. | (43:17) a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris |
18. | (43:18) omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo |
19. | (43:19) non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua |
20. | (43:20) quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis |
21. | (43:21) si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum |
22. | (43:22) numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis |
23. | (43:23) consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum |
24. | (43:24) quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras |
25. | (43:25) quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster |
26. | (43:26) surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam |
← Psalms (44/150) → |