← Psalms (42/150) → |
1. | (41:1) pro victoria doctissimi filiorum Core(41:2) sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus |
2. | (41:3) sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam |
3. | (41:4) fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus |
4. | (41:5) horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis |
5. | (41:6) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius |
6. | (41:7) Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo |
7. | (41:8) abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt |
8. | (41:9) per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae |
9. | (41:10) dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico |
10. | (41:11) cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus |
11. | (41:12) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo |
← Psalms (42/150) → |