← Psalms (41/150) → |
1. | (40:1) pro victoria canticum David(40:2) beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus |
2. | (40:3) Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum |
3. | (40:4) Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua |
4. | (40:5) ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi |
5. | (40:6) inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius |
6. | (40:7) et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet |
7. | (40:8) simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi |
8. | (40:9) verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat |
9. | (40:10) sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam |
10. | (40:11) tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis |
11. | (40:12) in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi |
12. | (40:13) ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum |
13. | (40:14) benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen |
← Psalms (41/150) → |