← Psalms (39/150) → |
1. | (38:1) pro victoria Idithun canticum David(38:2) dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me |
2. | (38:3) obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est |
3. | (38:4) incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni |
4. | (38:5) locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit |
5. | (38:6) ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper |
6. | (38:7) tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea |
7. | (38:8) nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es |
8. | (38:9) ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me |
9. | (38:10) obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti |
10. | (38:11) tolle a me plagas tuas |
11. | (38:12) a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper |
12. | (38:13) audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei |
13. | (38:14) parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam |
← Psalms (39/150) → |