← Psalms (37/150) → |
1. | (36:1) David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem |
2. | (36:2) quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent |
3. | (36:3) beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide |
4. | (36:4) et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui |
5. | (36:5) gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet |
6. | (36:6) et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem |
7. | (36:7) deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat |
8. | (36:8) he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias |
9. | (36:9) quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram |
10. | (36:10) vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet |
11. | (36:11) mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis |
12. | (36:12) zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis |
13. | (36:13) Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius |
14. | (36:14) heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via |
15. | (36:15) gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur |
16. | (36:16) teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae |
17. | (36:17) quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus |
18. | (36:18) ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit |
19. | (36:19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur |
20. | (36:20) caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur |
21. | (36:21) lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit |
22. | (36:22) quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt |
23. | (36:23) mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet |
24. | (36:24) cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius |
25. | (36:25) nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem |
26. | (36:26) tota die donat et commodat et semen eius in benedictione |
27. | (36:27) samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno |
28. | (36:28) quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit |
29. | (36:29) iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam |
30. | (36:30) fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium |
31. | (36:31) lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius |
32. | (36:32) sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum |
33. | (36:33) Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur |
34. | (36:34) coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis |
35. | (36:35) res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem |
36. | (36:36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus |
37. | (36:37) sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax |
38. | (36:38) iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit |
39. | (36:39) thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis |
40. | (36:40) et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo |
← Psalms (37/150) → |