← Psalms (36/150) → |
1. | (35:1) pro victoria servi Domini David(35:2) dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius |
2. | (35:3) quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum |
3. | (35:4) verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere |
4. | (35:5) iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet |
5. | (35:6) Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes |
6. | (35:7) iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine |
7. | (35:8) quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt |
8. | (35:9) inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos |
9. | (35:10) quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen |
10. | (35:11) adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde |
11. | (35:12) ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat |
12. | (35:13) ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere |
← Psalms (36/150) → |