| ← Psalms (35/150) → |
| 1. | (34:1) David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me |
| 2. | (34:2) adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum |
| 3. | (34:3) evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum |
| 4. | (34:4) confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi |
| 5. | (34:5) fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat |
| 6. | (34:6) sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos |
| 7. | (34:7) quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae |
| 8. | (34:8) veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum |
| 9. | (34:9) anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua |
| 10. | (34:10) omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento |
| 11. | (34:11) surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me |
| 12. | (34:12) reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae |
| 13. | (34:13) ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur |
| 14. | (34:14) quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar |
| 15. | (34:15) et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam |
| 16. | (34:16) scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis |
| 17. | (34:17) Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam |
| 18. | (34:18) confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te |
| 19. | (34:19) non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo |
| 20. | (34:20) non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant |
| 21. | (34:21) et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster |
| 22. | (34:22) vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me |
| 23. | (34:23) consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam |
| 24. | (34:24) iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi |
| 25. | (34:25) ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum |
| 26. | (34:26) confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me |
| 27. | (34:27) laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui |
| 28. | (34:28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam |
| ← Psalms (35/150) → |