← Psalms (33/150) → |
1. | (32:1) laudate iusti Dominum rectos decet laudatio |
2. | (32:2) confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei |
3. | (32:3) cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo |
4. | (32:4) quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide |
5. | (32:5) diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra |
6. | (32:6) verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum |
7. | (32:7) congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos |
8. | (32:8) timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis |
9. | (32:9) quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit |
10. | (32:10) Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum |
11. | (32:11) consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione |
12. | (32:12) beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi |
13. | (32:13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam |
14. | (32:14) de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae |
15. | (32:15) fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum |
16. | (32:16) non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis |
17. | (32:17) fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit |
18. | (32:18) ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius |
19. | (32:19) ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame |
20. | (32:20) anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est |
21. | (32:21) in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus |
22. | (32:22) sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te |
← Psalms (33/150) → |