← Psalms (32/150) → |
1. | (31:1) David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum |
2. | (31:2) beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus |
3. | (31:3) quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die |
4. | (31:4) die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter |
5. | (31:5) peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper |
6. | (31:6) pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant |
7. | (31:7) tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper |
8. | (31:8) doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo |
9. | (31:9) nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te |
10. | (31:10) multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit |
11. | (31:11) laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde |
← Psalms (32/150) → |